1 Corinthians 7:33 Cross References - Vulgate

33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est

1 Samuel 1:4-8

4 venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes 5 Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius 6 adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius 7 sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum 8 dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii

Nehemiah 5:1-5

1 et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos 2 et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus 3 et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame 4 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident

Luke 12:22

22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini

1 Corinthians 7:3

3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro

Ephesians 5:25-33

25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

Colossians 3:19

19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas

1 Thessalonians 4:11-12

11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

1 Timothy 5:8

8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

1 Peter 3:7

7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.