1 Corinthians 13:2 Cross References - Vulgate

2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

Numbers 24:15-24

15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus 16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos 17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth 18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget 19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis 20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur 21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum 22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te 23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus 24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt

Matthew 7:22-23

22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Matthew 13:11

11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum

Matthew 17:20

20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

Matthew 21:19

19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea

Matthew 21:21

21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet

Mark 11:22-23

22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei 23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

Luke 17:5-6

5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem 6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis

Romans 11:25

25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

Romans 16:25

25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

1 Corinthians 4:1

1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

1 Corinthians 7:19

19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

1 Corinthians 8:4

4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

1 Corinthians 12:8-10

8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

1 Corinthians 12:28

28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

1 Corinthians 13:1

1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

1 Corinthians 13:3

3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

1 Corinthians 14:1-2

1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis 2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria

1 Corinthians 14:6-9

6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum 9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes

1 Corinthians 14:39

39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere

1 Corinthians 16:22

22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

2 Corinthians 12:11

11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum

Galatians 5:16

16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

Galatians 5:22

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

Galatians 6:3

3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit

Ephesians 3:4

4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

Ephesians 6:19

19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii

Colossians 1:26

26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius

1 Timothy 3:16

16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

1 John 4:8

8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est

1 John 4:20-21

20 si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere 21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.