1 Chronicles 28:15 Cross References - Vulgate

15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit

Exodus 25:31-39

31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

1 Kings 7:19

19 capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum

2 Chronicles 4:7

7 fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris

Zechariah 4:2-3

2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius 3 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius

Zechariah 4:11-14

11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius 12 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro 13 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine 14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae

Revelation 1:12-13

12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea 13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

Revelation 1:20-2:1

20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.