1 Chronicles 23:30 Cross References - Vulgate

30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam

Exodus 29:39-42

39 unum agnum mane et alterum vespere 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno 41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis 42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

1 Chronicles 6:31-33

31 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel

1 Chronicles 9:33

33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent

1 Chronicles 16:37-42

37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

1 Chronicles 25:1-7

1 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes 2 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem 3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres 6 universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman 7 fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo

2 Chronicles 29:25-28

25 constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius 26 steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas 27 et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare 28 omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum

2 Chronicles 31:2

2 Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini

Ezra 3:10-11

10 fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel 11 et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini

Psalms 92:1-3

1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 2 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

Psalms 134:1-2

1 canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini 2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino

Psalms 135:1-3

1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3 laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens

Psalms 135:19-20

19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20 domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino

Psalms 137:2-4

2 super salices in medio eius suspendimus citharas nostras 3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion 4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

Revelation 5:8-14

8 et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum 9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione 10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram 11 et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium 12 dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem 13 et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum 14 et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

Revelation 14:3

3 et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.