1 Chronicles 1:1 Cross References - Vulgate

1 Adam Seth Enos

Genesis 4:25-5:32

25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain 26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

Genesis 5:25-32

25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est 28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

Luke 3:38

38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.