Romans 9:22 Cross References - Clementine_Vulgate

22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,

Genesis 15:16

16 Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

Exodus 9:16

16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

Numbers 14:11

11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis?

Numbers 14:18

18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

Psalms 50:21-22

21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.] 22

Psalms 90:11

11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

Proverbs 16:4

4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.

Ecclesiastes 8:11-12

11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. 12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

Lamentations 3:22

22 Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.

Matthew 23:31-33

31 { itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.} 32 { Et vos implete mensuram patrum vestrorum.} 33 { Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?}

Romans 1:18

18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent:

Romans 2:4-5

4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? 5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,

Romans 9:17

17 { Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.}

Romans 9:21

21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?

1 Thessalonians 2:16

16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.

1 Thessalonians 5:9

9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

2 Timothy 2:20

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.

1 Peter 2:8

8 { et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.}

1 Peter 3:20

20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

2 Peter 2:9

9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.

2 Peter 3:8-9

8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. 9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.

2 Peter 3:15

15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,

Jude 1:4

4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

Revelation 6:9-11

9 Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: 10 et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? 11 Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.

Revelation 6:16-17

16 et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: 17 quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.