Romans 7:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.

Genesis 6:5

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

Genesis 8:21

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

Job 14:4

4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?

Job 15:14-16

14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. 16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?

Job 25:4

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

Psalms 51:5

5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

Psalms 119:5

5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;

Psalms 119:32

Psalms 119:40

Psalms 119:115-117

Psalms 119:173

Psalms 119:176

Isaiah 64:6

6 Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.

Matthew 15:19

19 { de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:}

Mark 7:21-23

21 { Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,} 22 { furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.} 23 { Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.}

Luke 11:13

13 { Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?}

John 3:6

6 { Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.}

Romans 7:5

5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.

Romans 7:15

15 Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.

Romans 7:19

19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.

Romans 7:25

25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.

Romans 8:3-13

3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, 4 et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. 5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. 6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. 11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. 12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

Romans 13:14

14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Galatians 5:17

17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.

Galatians 5:19-21

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Galatians 5:24

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Ephesians 2:1-5

1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

Philippians 2:13

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

Philippians 3:12

12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

Titus 3:3

3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

1 Peter 4:2

2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.