Romans 3:28 Cross References - Clementine_Vulgate

28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.

John 3:14-18

14 { Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:} 15 { ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.} 16 { Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.} 17 { Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.} 18 { Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.}

John 5:24

24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.}

John 6:40

40 { Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.}

Acts 13:38-39

38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, 39 in hoc omnis qui credit, justificatur.

Romans 3:20-22

20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:

Romans 3:26

26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

Romans 4:5

5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.

Romans 5:1

1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum:

Romans 8:3

3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,

1 Corinthians 6:11

11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

Galatians 2:16

16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.

Galatians 3:8

8 { Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.}

Galatians 3:11-14

11 { Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.} 12 { Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.} 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

Galatians 3:24

24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.

Ephesians 2:9

9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.

Philippians 3:9

9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,

Titus 3:7

7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

James 2:24

24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.