Revelation 18:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 { Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.}

Genesis 19:12-13

12 Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: 13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.

Numbers 16:26-27

26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. 27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

Psalms 50:18

18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

Isaiah 48:20

20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.

Isaiah 52:11

11 Recedite, recedite; exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio ejus; mundamini, qui fertis vasa Domini.

Jeremiah 50:8

8 Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hædi ante gregem.

Jeremiah 51:6

6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.

Jeremiah 51:45

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

Jeremiah 51:50

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

Matthew 23:30

30 { et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!}

Matthew 24:15-16

15 { Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:} 16 { tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes:}

2 Corinthians 6:17

17 { Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:}

1 Timothy 5:22

22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.

2 John 1:11

11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.