Psalms 85:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.

Ezra 3:11-13

11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. 12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem. 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.

Ezra 9:8-9

8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra: 9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.

Psalms 53:6

6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

Psalms 71:20

20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.

Psalms 80:18

Psalms 90:14

14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Psalms 138:7

7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Psalms 149:2

2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Isaiah 57:15

15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

Jeremiah 33:11

11 vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.

Hosea 6:2

2 quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.

Habakkuk 3:2

2 [Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.