Psalms 77:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?

Exodus 14:28

28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.

Nehemiah 9:11

11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.

Psalms 29:10

10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?

Psalms 97:2

2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

Nahum 1:3-4

3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. 4 Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.

Habakkuk 3:15

15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

Romans 11:33

33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.