Psalms 69:27 Cross References - Clementine_Vulgate

Exodus 8:15

15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.

Exodus 8:32

32 Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.

Exodus 9:12

12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

Leviticus 26:39

39 Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:

Nehemiah 4:5

5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes.

Psalms 24:5

5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

Psalms 81:12

Psalms 109:14

Psalms 109:17-19

Isaiah 5:6

6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.

Isaiah 26:10

10 Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

Matthew 21:19

19 { Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.}

Matthew 23:31-32

31 { itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.} 32 { Et vos implete mensuram patrum vestrorum.}

Matthew 27:4-5

4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Romans 1:28

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

Romans 9:18

18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

Romans 9:31

31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.

Romans 10:2-3

2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

2 Thessalonians 2:11-12

11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

2 Timothy 4:14

14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:

Revelation 22:10-11

10 Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est. 11 Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.