Psalms 146:6 Cross References - Clementine_Vulgate

6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.

Genesis 1:1

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Exodus 20:11

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

Deuteronomy 7:9

9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:

Job 38:8-11

8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, 11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Psalms 33:6

6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.

Psalms 89:2

2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.

Psalms 89:33

Psalms 95:5

5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.

Psalms 98:3

3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,

Psalms 100:5

5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.

Psalms 115:15

Psalms 117:2

2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Psalms 136:5-6

5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. 6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.

Psalms 148:5-6

5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. 6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit.

Proverbs 8:28-29

28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:

Jeremiah 10:11-12

11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt! 12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:

Jeremiah 32:17

17 [Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:

Daniel 9:4

4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua:

Micah 7:20

20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]

John 1:3

3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

John 10:34

34 { Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?}

Acts 14:15

15 (14:14) et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt:

Colossians 1:16

16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:

Titus 1:2

2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:

Hebrews 6:18

18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,

Revelation 14:7

7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.