Psalms 121:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Psalms 46:1

1 [Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:

Psalms 115:15

Psalms 124:8

8

Psalms 146:5-6

5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. 6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram.

Isaiah 40:28-29

28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. 29 Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.

Isaiah 41:13

13 Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te.

Jeremiah 20:11

11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.

Hosea 13:9

9 Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.

Hebrews 13:6

6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.