Psalms 115:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.

Joshua 7:9

9 Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?

Psalms 61:7

7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.

Psalms 74:22

Psalms 79:9-10

9 Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. 10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram.

Psalms 89:1-2

1 [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.

Psalms 96:8

8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.

Isaiah 48:11

11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.

Ezekiel 20:14

14 et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.

Ezekiel 36:22

22 Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.

Ezekiel 36:32

32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]

Daniel 9:19

19 Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

Micah 7:20

20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]

John 1:17

17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

Romans 15:8-9

8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

Revelation 4:10-11

10 procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: 11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.