Psalms 111:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio:

Nehemiah 1:5

5 et dixi: Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:

Psalms 34:9-10

9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. 10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

Psalms 37:3

3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Psalms 89:34

Psalms 105:8

8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.

Psalms 106:45

Isaiah 33:16

16 Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

Daniel 9:4

4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua:

Matthew 6:26-33

26 { Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?} 27 { Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?} 28 { Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.} 29 { Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.} 30 { Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?} 31 { Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?} 32 { hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.} 33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

Luke 1:72

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:

Luke 12:30

30 { hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.