Psalms 110:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.

Psalms 2:6-9

6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. 7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. 9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

Psalms 8:1

1 [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.

Psalms 8:6

6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;

Psalms 45:6-7

6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo. 7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.

Matthew 22:42-46

42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. 43 { Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:} 44 { Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?} 45 { Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?} 46 { Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.}

Matthew 26:64

64 { Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.}

Mark 12:35-37

35 { Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?} 36 { Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.} 37 { Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.}

Mark 16:19

19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.

Luke 20:42-43

42 { et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,} 43 { donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.}

Luke 22:41

41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,

Acts 2:34-35

34 { Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,} 35 { donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.]}

1 Corinthians 15:25

25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

Ephesians 1:20-22

20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,

Colossians 3:1

1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:

Hebrews 1:3

3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

Hebrews 1:13

13 { Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?}

Hebrews 8:1

1 Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,

Hebrews 10:12-13

12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

1 Peter 3:22

22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.