Proverbs 24:33 Cross References - Clementine_Vulgate

33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:

Proverbs 6:4-11

4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.] 6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. 7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, 8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]

Romans 13:11

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

Ephesians 5:14

14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

1 Thessalonians 5:6-8

6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.