Proverbs 20:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.

Genesis 9:21-23

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. 22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. 23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

Genesis 19:31-36

31 Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. 32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. 33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. 34 Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. 35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. 36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.

1 Samuel 25:36-38

36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. 37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.

2 Samuel 11:13

13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.

2 Samuel 13:28

28 Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.

1 Kings 20:16-21

16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. 17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad: qui nuntiaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria. 18 Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut prælientur, vivos eos capite. 19 Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur: 20 et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. 21 Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.

Proverbs 23:29-35

29 [Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. 35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?]

Proverbs 31:4

4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;

Isaiah 5:22

22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

Isaiah 28:7

7 [Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

Isaiah 56:12

12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.]

Hosea 4:11

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

Hosea 7:5

5 Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus.

Habakkuk 2:15-16

15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus! 16 Repletus es ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.

1 Corinthians 6:10

10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

Galatians 5:21

21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Ephesians 5:18

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.