Proverbs 16:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.

Job 21:30

30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

Isaiah 43:7

7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.

Isaiah 43:21

21 Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.]

Romans 9:22

22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,

Romans 11:36

36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.

1 Peter 2:8

8 { et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.}

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

2 Peter 2:9

9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.

Revelation 4:11

11 Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.