Proverbs 11:31 Cross References - Clementine_Vulgate

31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!]

2 Samuel 7:14-15

14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.

2 Samuel 12:9-12

9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriæ Hethæi ut esset uxor tua. 11 Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. 12 Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis.

1 Kings 13:24

24 Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver.

Proverbs 13:21

21 [Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.

Jeremiah 25:29

29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

1 Corinthians 11:30-32

30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

1 Peter 4:17-18

17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? 18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.