Proverbs 10:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.

2 Chronicles 25:16

16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.

Proverbs 1:25-26

25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.

Proverbs 1:30

30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

Proverbs 3:1-2

1 [Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: 2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.

Proverbs 3:18

18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

Proverbs 4:4

4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.

Proverbs 4:13

13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.

Proverbs 5:12

12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

Proverbs 6:23

23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:

Proverbs 12:1

1 [Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.

Proverbs 15:10

10 Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur.

Proverbs 22:17-19

17 [Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, 18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: 19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.

Proverbs 29:1

1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

Ecclesiastes 5:6

6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.]

Matthew 7:24-27

24 { Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,} 25 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.} 26 { Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:} 27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}

Luke 11:28

28 { At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.}

Hebrews 2:1

1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.

Hebrews 12:25

25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

2 Peter 1:5-11

5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. 11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.