Philippians 4:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.

Psalms 34:1-2

1 [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. 2 Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.

Psalms 145:1-2

1 Alleluja, [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; 2 (1b) psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

Psalms 146:2

2 Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit:

Matthew 5:12

12 { gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.}

Acts 5:41

41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

Acts 16:25

25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.

Romans 5:2-3

2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:

Romans 12:12

12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:

2 Corinthians 13:1-2

1 Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. 2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.

Galatians 1:8

8 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

Philippians 3:1

1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.

1 Thessalonians 5:16-18

16 Semper gaudete. 17 Sine intermissione orate. 18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

James 1:2-4

2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: 3 scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. 4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

1 Peter 4:13

13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.