Numbers 2:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.

Numbers 1:50-53

50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. 52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53 Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.

Numbers 2:1

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

Numbers 3:38

38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.

Numbers 10:17

17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

Numbers 10:21

21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.

1 Corinthians 14:40

40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

Colossians 2:5

5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.