Nehemiah 11:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.

Deuteronomy 17:8-9

8 Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. 9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.

Joshua 18:10

10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.

Judges 20:9-10

9 sed hoc contra Gabaa in commune faciamus. 10 Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.

1 Chronicles 26:13

13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

Nehemiah 7:4-5

4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. 5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.

Nehemiah 10:34

34 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum: ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi:

Nehemiah 11:18

18 omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.

Psalms 122:5

5

Proverbs 16:33

33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]

Isaiah 48:2

2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus.

Isaiah 52:1

1 [Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.

Matthew 4:5

5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

Matthew 27:53

53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

Acts 1:24

24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.