Micah 3:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum;

1 Kings 21:20

20 Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.

1 Kings 22:6-8

6 Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. 7 Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? 8 Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex.

2 Chronicles 19:2

2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:

Psalms 15:4

4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Psalms 53:4

4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

Psalms 139:21-22

Proverbs 28:4

4 [Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.

Isaiah 3:15

15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus exercituum.]

Ezekiel 22:27

27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.

Ezekiel 34:3

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis.

Amos 5:10-14

10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. 11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. 12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. 13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. 14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

Amos 8:4-6

4 [Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ, 5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Zephaniah 3:3

3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

Zechariah 11:4-5

4 Hæc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, 5 quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.

Luke 19:14

14 { Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.}

John 7:7

7 { Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.}

John 15:18-19

18 { Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.} 19 { Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.}

John 15:23-24

23 { Qui me odit, et Patrem meum odit.} 24 { Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.}

John 18:40

40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

Acts 7:51-52

51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis:

Romans 1:32

32 Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

Romans 12:9

9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:

2 Timothy 3:3

3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.