Matthew 6:33 Cross References - Clementine_Vulgate

33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

Leviticus 25:20-21

20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:

1 Kings 3:11-13

11 Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. 13 Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.

1 Kings 17:13

13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.

2 Chronicles 1:7-12

7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. 8 Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo. 9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. 10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare? 11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: 12 sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.

2 Chronicles 31:20-21

20 Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, 21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.

Psalms 34:9-10

9 Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. 10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

Psalms 37:3

3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Psalms 37:18-19

18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

Psalms 37:25

Psalms 84:11-12

11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. 12 Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.

Proverbs 2:1-9

1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]

Proverbs 3:9-10

9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.]

Isaiah 45:24

24 Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

Jeremiah 23:6

6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

Haggai 1:2-11

2 Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ. 3 Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens: 4 [Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? 5 Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. 6 Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. 7 Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras; 8 ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. 9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. 10 Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum: 11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.]

Haggai 2:16-19

16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. 17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. 18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. 19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.

Matthew 3:2

2 et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.

Matthew 4:17

17 { Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.}

Matthew 5:6

6 { Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.}

Matthew 13:44-46

44 { Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.} 45 { Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.} 46 { Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.}

Matthew 19:29

29 { Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.}

Mark 10:29-30

29 { Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,} 30 { qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.}

Luke 1:6

6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

Luke 12:31

31 { Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

Luke 18:29-30

29 { Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,} 30 { et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.}

John 6:27

27 { Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.}

Acts 20:25

25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.

Acts 28:31

31 prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.

Romans 1:17

17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.

Romans 3:21-22

21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:

Romans 8:31

31 Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?

Romans 10:3

3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

Romans 14:17

17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:

1 Corinthians 1:30

30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:

1 Corinthians 3:22

22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:

2 Corinthians 5:21

21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Philippians 3:9

9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,

Colossians 1:13-14

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:

2 Thessalonians 1:5

5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.

1 Timothy 4:8

8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

2 Peter 1:1

1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.

2 Peter 1:11

11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.