Matthew 1:24 Cross References - Clementine_Vulgate

24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.

Genesis 6:22

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

Genesis 7:5

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

Genesis 22:2-3

2 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. 3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

Exodus 40:16

16 (40:14) Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.

Exodus 40:19

19 (40:17) et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

Exodus 40:25

25 (40:23) locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.

Exodus 40:27

27 (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.

Exodus 40:32

32 (40:30) cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.

2 Kings 5:11-14

11 Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me. 12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, 13 accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis? 14 Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

John 2:5-8

5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7 { Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.} 8 { Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.}

John 15:14

14 { Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.}

Hebrews 11:7-8

7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. 8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.

Hebrews 11:24-31

24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, 26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. 30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.

James 2:21-26

21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? 23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.