Matthew 15:21 Cross References - Clementine_Vulgate

21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

Genesis 49:13

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

Joshua 11:8

8 tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:

Joshua 13:6

6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.

Joshua 19:28-29

28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam. 29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba:

Judges 1:31

31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:

Matthew 10:5-6

5 { Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:} 6 { sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.}

Matthew 11:21-23

21 { Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.} 22 { Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.} 23 { Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.}

Mark 7:24-30

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. 27 { Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.} 28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29 { Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.} 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.