Mark 7:22 Cross References - Clementine_Vulgate

22 { furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.}

Deuteronomy 15:9

9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.

Deuteronomy 28:54

54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,

Deuteronomy 28:56

56 Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,

1 Samuel 18:8-9

8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

2 Chronicles 32:25-26

25 Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem. 26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.

2 Chronicles 32:31

31 Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.

Psalms 10:4

4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?

Proverbs 12:23

23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.]

Proverbs 22:15

15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.

Proverbs 23:6

6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:

Proverbs 24:9

9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.

Proverbs 27:22

22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.]

Proverbs 28:22

22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

Ecclesiastes 7:25

25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?]

Obadiah 1:3-4

3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? 4 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

Matthew 6:23

23 { Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?}

Matthew 20:15

15 { Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?}

2 Corinthians 10:5

5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,

1 Peter 2:15

15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:

1 Peter 5:5

5 { Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.