Mark 4:41 Cross References - Clementine_Vulgate

41 (4:40b)et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?

1 Samuel 12:18-20

18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. 19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. 20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.

1 Samuel 12:24

24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.

Job 38:11

11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Psalms 89:7

7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

Jonah 1:9-10

9 Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam. 10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.

Jonah 1:15-16

15 Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. 16 Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

Malachi 2:5

5 Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.

Matthew 8:27

27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?

Matthew 14:32

32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

Mark 5:33

33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.

Mark 7:37

37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Luke 4:36

36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?

Luke 8:25

25 { Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?}

Hebrews 12:28

28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.

Revelation 15:4

4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.