Mark 15:23 Cross References - Clementine_Vulgate

23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.

Matthew 26:19

19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

Matthew 27:34

34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

Mark 14:25

25 { Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.}

Luke 22:18

18 { Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.}

Luke 23:36

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

John 19:28-30

28 { Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.} 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30 { Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.