Mark 12:32 Cross References - Clementine_Vulgate

32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.

Deuteronomy 4:35

35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.

Deuteronomy 4:39

39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.

Deuteronomy 5:7

7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.

Deuteronomy 6:4

4 Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.

Isaiah 44:8

8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?

Isaiah 45:5-6

5 Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me: 6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter:

Isaiah 45:14

14 [Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.

Isaiah 45:18

18 Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.

Isaiah 45:21-22

21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. 22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.

Isaiah 46:9

9 Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.

Jeremiah 10:10-12

10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. 11 Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt! 12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:

Mark 12:29

29 { Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.