Mark 11:25 Cross References - Clementine_Vulgate

25 { Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.}

Zechariah 3:1

1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.

Matthew 5:23

23 { Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:}

Matthew 6:5

5 { Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.}

Matthew 6:12

12 { et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.}

Matthew 6:14-15

14 { Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.} 15 { Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.}

Matthew 18:23-35

23 { Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.} 24 { Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.} 25 { Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.} 26 { Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 27 { Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.} 28 { Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.} 29 { Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 30 { Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.} 31 { Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.} 32 { Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:} 33 { nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?} 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 { Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.}

Luke 6:37

37 { Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.}

Luke 18:11

11 { Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:}

Ephesians 4:32

32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Colossians 3:13

13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

James 2:13

13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.

Revelation 11:4

4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.