Luke 9:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 { Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?}

Matthew 16:13-16

13 { Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?} 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 { Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?} 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.

Matthew 26:36

36 { Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.}

Mark 8:27-30

27 { Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?} 28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29 { Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.} 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.

Luke 11:1

1 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.

Luke 22:39-41

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 { Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.} 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.