Luke 3:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Isaiah 10:33-34

33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. 34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.]

Ezekiel 15:2-4

2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum? 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas? 4 Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?

Ezekiel 31:18

18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]

Daniel 4:14

Daniel 4:23

Matthew 3:10

10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Matthew 7:19

19 { Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.}

Luke 13:7

7 { Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?}

Luke 13:9

9 { et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.}

Luke 23:29-31

29 { Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.} 30 { Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.} 31 { Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?}

John 15:6

6 { Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.}

Hebrews 10:28

28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:

Hebrews 12:29

29 Etenim Deus noster ignis consumens est.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.