Luke 3:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus?

Luke 3:8

8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

Luke 3:12

12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?

Luke 3:14

14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.

Acts 2:37

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

Acts 9:6

6 { Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? (9:7a) Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere.}

Acts 16:30

30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.