Luke 24:50 Cross References - Clementine_Vulgate

50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.

Genesis 14:18-20

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, 19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: 20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

Genesis 27:4

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

Genesis 48:9

9 Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

Genesis 49:28

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

Numbers 6:23-27

23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: 24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. 25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. 26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. 27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

Matthew 21:17

17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.

Mark 10:16

16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

Mark 11:1

1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

Acts 1:12

12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.

Hebrews 7:5-7

5 Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. 6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.