16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Luke 24:16 Cross References - Clementine_Vulgate
2 Kings 6:18-20
18 Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.
19 Dixit autem ad eos Eliseus: Non est hæc via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam:
20 cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ.
Mark 16:12
12 Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
Luke 24:31
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
John 20:14
14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.
John 21:4
4 Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.