Luke 21:28 Cross References - Clementine_Vulgate

28 { His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.}

Psalms 98:5-9

5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Isaiah 12:1-3

1 [Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. 3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.

Isaiah 25:8-9

8 Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.] 9 [Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

Isaiah 60:1-2

1 [Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. 2 Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.

Luke 18:7

7 { Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?}

Romans 8:19

19 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.

Romans 8:23

23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.

Ephesians 1:14

14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

Ephesians 4:30

30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.