Luke 1:35 Cross References - Clementine_Vulgate

35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

Job 14:4

4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?

Job 15:16

16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?

Job 25:4

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

Psalms 2:7

7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.

Psalms 51:5

5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

Matthew 1:18

18 Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

Matthew 1:20

20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

Matthew 4:3

3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

Matthew 14:33

33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.

Matthew 26:63-64

63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 64 { Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.}

Matthew 27:54

54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.

Mark 1:1

1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

Mark 1:24

24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.

Luke 1:27

27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.

Luke 1:31-32

31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum,

John 1:34

34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

John 1:49

49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.

John 20:31

31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Acts 8:36

36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?

Romans 1:4

4 qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri:

Galatians 2:20

20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Ephesians 2:3

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:

Hebrews 4:15

15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.

Hebrews 7:26-28

26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: 27 qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. 28 Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.