Luke 19:31 Cross References - Clementine_Vulgate

31 { Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.}

Psalms 24:1

1 [Ad te, Domine, levavi animam meam:

Psalms 50:10-12

10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Matthew 21:2-3

2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3 { et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.}

Mark 11:3-6

3 { Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.} 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

Acts 10:36

36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.