Luke 17:30 Cross References - Clementine_Vulgate

30 { secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.}

Matthew 16:27

27 { Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.}

Matthew 24:3

3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?

Matthew 24:27-31

27 { Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.} 28 { Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.} 29 { Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:} 30 { et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.} 31 { Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.}

Matthew 24:37

37 { Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:}

Matthew 24:39

39 { et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.}

Matthew 26:64

64 { Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.}

Mark 13:26

26 { Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.}

Luke 17:24

24 { nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.}

Luke 21:22

22 { quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.}

Luke 21:27

27 { et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.}

Luke 21:34-36

34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:} 35 { tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.} 36 { Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.}

1 Corinthians 1:7

7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,

2 Thessalonians 1:7

7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus,

1 Peter 1:7

7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:

1 Peter 1:13

13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi:

1 Peter 4:13

13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.

Revelation 1:7

7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.