Luke 16:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 { Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.}

Matthew 25:21

21 { Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.}

Matthew 25:23

23 { Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.}

Luke 16:11-12

11 { Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?} 12 { Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?}

Luke 19:17

17 { Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.}

John 12:6

6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

John 13:2

2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ:

John 13:27

27 { Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.}

Hebrews 3:2

2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.