27 { Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.}
Luke 14:27 Cross References - Clementine_Vulgate
Matthew 10:38
38 { Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.}
Matthew 13:21
21 { non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.}
Matthew 16:24-26
24 { Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.}
25 { Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.}
26 { Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?}
Mark 8:34-37
34 { Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.}
35 { Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.}
36 { Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?}
37 { Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?}
Mark 10:21
21 { Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.}
Mark 15:21
21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
Luke 9:23-25
23 { Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.}
24 { Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.}
25 { Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?}
John 19:17
17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha:
Acts 14:22
22 (14:21) confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
2 Timothy 1:12
12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
2 Timothy 3:12
12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.