Luke 12:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.

Psalms 17:14

14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

Ezekiel 33:31

31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Luke 6:45

45 { Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.}

Acts 8:18-19

18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:

1 Timothy 6:5

5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.