John 15:11 Cross References - Clementine_Vulgate

11 { Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.}

Isaiah 53:11

11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.

Isaiah 62:4

4 Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.

Jeremiah 32:41

41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.

Jeremiah 33:9

9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.

Zephaniah 3:17

17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.

Luke 15:5

5 { Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:}

Luke 15:9

9 { Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.}

Luke 15:23

23 { et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:}

Luke 15:32

32 { epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.}

John 3:29

29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

John 16:24

24 { Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.}

John 16:33

33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}

John 17:13

13 { Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.}

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

2 Corinthians 1:24

24 non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.

Ephesians 5:18

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Philippians 1:25

25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

1 Thessalonians 5:16

16 Semper gaudete.

1 Peter 1:8

8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata:

1 John 1:4

4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.

2 John 1:12

12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.