John 11:47 Cross References - Clementine_Vulgate

47 Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?

Psalms 2:2-4

2 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. 3 Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. 4 Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.

Matthew 5:22

22 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.}

Matthew 26:3

3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

Matthew 27:1-2

1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.

Mark 14:1

1 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

Luke 22:2

2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.

John 2:11

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

John 11:57

57 Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

John 12:19

19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

Acts 4:5-6

5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.

Acts 4:16-17

16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

Acts 4:27-28

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

Acts 5:21

21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur.

Acts 5:24

24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.