Joel 1:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 [Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?

Deuteronomy 4:32-35

32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti: 34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis: 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.

Job 8:8

8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam

Job 12:12

12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

Job 15:10

10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.

Job 21:7

7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?

Psalms 49:1

1 [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

Isaiah 7:17

17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.

Isaiah 34:1

1 [Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.

Jeremiah 5:21

21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.

Jeremiah 30:7

7 Væ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

Daniel 12:1

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

Hosea 4:1

1 [Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

Hosea 5:1

1 [Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.

Joel 1:14

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:

Joel 2:2

2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

Amos 3:1

1 [Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens:

Amos 4:1

1 [Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.

Amos 5:1

1 [Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

Micah 1:2

2 [Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.

Micah 3:1

1 [Et dixi: Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire judicium,

Micah 3:9

9 Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis:

Matthew 13:9

9 { Qui habet aures audiendi, audiat.}

Matthew 24:21

21 { erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.}

Revelation 2:7

7 { Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.