Job 9:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.

Exodus 6:9

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

Judges 6:13

13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.

Job 29:24

24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.

Psalms 18:6

6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam;

Psalms 66:18-20

Psalms 116:1-2

1 [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.]

Psalms 126:1

1 [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Luke 24:41

41 { Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?}

Acts 12:14-16

14 Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. 15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. 16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.